Quodsi omnium consensus naturae vox est, omnesque1 qui ubique sunt consentiunt esse aliquid, quod ad eos pertineat qui vita cesserint,2 nobis quoque idem existimandum est, et si, quorum aut ingenio aut virtute [p. 235] animus excellit,3 eos arbitrabimur,4 quia natura optima sint, cernere naturae vim maxume, veri simile est, cum optumus quisque maxume posteritati serviat, esse aliquid, cuius is post mortem sensum sit habiturus.