Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14]
cum autem animum ab ista pictura imaginibusque virtutum ad rem veritatemque traduxeris, hoc
nudum relinquitur, possitne quis beatus esse, quam
diu torqueatur. quam ob rem hoc nunc quaeramus;
virtutes autem noli vereri1 ne2 expostulent et querantur3
se a4 beata vita esse relictas. si enim nulla virtus prudentia vacat, prudentia ipsa hoc videt, non omnis
bonos esse etiam beatos, multaque de M. Atilio5 Q.
Caepione M'. Aquilio6 recordatur, beatamque vitam, [p. 411]
si imaginibus potius uti quam rebus ipsis placet, conantem ire in eculeum retinet ipsa prudentia7 negatque
ei cum dolore et cruciatu quicquam esse commune.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.