Atque ut ad valetudinis similitudinem veniamus5 eaque conlatione6 utamur aliquando, sed parcius quam solent Stoici: ut sunt alii ad alios morbos procliviores7 —itaque dicimus gravidinosos8 quosdam, quosdam torminosos,910 non quia iam sint, sed quia saepe sint—, sic11 alii ad metum, alii ad aliam perturbationem; ex quo12 in aliis anxietas, unde anxii, in aliis iracundia dicitur. quae ab ira differt, estque aliud13 iracundum esse, aliud iratum, ut differt anxietas ab angore (neque enim omnes anxii, qui anguntur aliquando, nec,14 qui anxii, semper anguntur), ut15 inter ebrietatem et ebriositatem16 interest, aliudque17 est amatorem esse, aliud amantem.18 atque haec aliorum ad alios morbos proclivitas late patet; nam pertinet ad omnes perturbationes;