Videtur mihi cadere in sapientem aegritudo.
Num reliquae quoque perturbationes animi, formidines libidines2 iracundiae? haec enim fere sunt eius modi,3 quae Graeci πάθη4 appellant; ego poteram “morbos”, et id verbum esset e verbo, sed in consuetudinem nostram non caderet. nam misereri, invidere, gestire, laetari, haec omnia morbos Graeci appellant, motus animi rationi non obtemperantis, nos autem hos eosdem motus concitati animi recte, ut opinor, perturbationes dixerimus, morbos autem non satis usitate,56 nisi quid aliud tibi videtur. [p. 320]