Principio male reprehendunt praemeditationem rerum futurarum. nihil est enim quod tam optundat1 elevetque aegritudinem quam perpetua in omni vita cogitatio nihil esse quod non accidere possit, quam meditatio condicionis2 humanae, quam vitae lex commentatioque parendi, quae non hoc adfert, ut semper maereamus, sed ut numquam. neque enim, qui rerum naturam, qui vitae varietatem, qui inbecillitatem3 generis humani cogitat, maeret, cum haec cogitat, sed tum vel4 maxime sapientiae fungitur munere: utrumque enim consequitur, ut et considerandis rebus humanis proprio5 philosophiae fruatur6 officio et adversis casibus triplici consolatione sanetur,7 primum quod nihil ei accidit nisi quod posse accidere diu cogitaverit,8 quae cogitatio una maxime molestias omnis extenuat et diluit, deinde quod humana humane9 ferenda intellegit, postremo quod videt malum nullum [p. 336] esse nisi culpam, culpam autem nullam esse, cum id, quod ab homine non potuerit praestari,10 evenerit.11