Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27]
Dionysius1 quidem tyrannus Syracusis expulsus Corinthi pueros docebat: usque eo imperio carere non poterat. Tarquinio vero quid impudentius, qui bellum gereret cum
is qui eius non tulerant2 superbiam? is cum restitui
in regnum nec Veientium3 nec Latinorum4 armis potuisset, Cumas contulisse se dicitur inque ea urbe
senio et aegritudine esse confectus. Hoc tu igitur
censes sapienti accidere posse, ut aegritudine opprimatur, id est miseria? nam cum omnis perturbatio miseria est, tum carnificina est aegritudo. habet ardorem
libido, levitatem laetitia gestiens, humilitatem metus,
sed aegritudo maiora quaedam, tabem cruciatum adflictationem foeditatem, lacerat exest animum planeque conficit. hanc nisi exuimus sic ut abiciamus, miseria
carere non possumus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.