Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23]
hoc propemodum verbo Graeci omnem
animi perturbationem appellant; vocant enim πάθος,1
id est morbum, quicumque est motus in animo turbidus. nos melius: aegris enim corporibus simillima
animi est aegritudo, at2 non similis aegrotationis est
libido, non inmoderata laetitia, quae est voluptas
animi elata et gestiens.3 ipse etiam metus non est
morbi admodum similis, quamquam aegritudini4 est finitimus, sed proprie, ut aegrotatio in corpore, sic aegritudo
[p. 329]
in animo nomen habet5 non seiunctum a dolore. doloris huius igitur origo nobis explicanda est, id est causa
efficiens aegritudinem in animo tamquam aegrotationem in corpore. nam ut medici causa morbi6 inventa
curationem esse inventam putant,7 sic nos causa aegritudinis reperta medendi8 facultatem reperiemus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.