Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Quamquam non sumus ignari multos studiose contra esse dicturos; quod
vitare nullo modo potuimus, nisi nihil omnino scriberemus. etenim si orationes, quas nos multitudinis
iudicio probari volebamus (popularis est enim illa
facultas, et effectus eloquentiae est audientium adprobatio1)—sed si reperiebantur2 non nulli, qui nihil laudarent nisi quod se imitari posse confiderent, quemque sperandi sibi, eundem bene dicendi finem proponerent, et cum obruerentur3 copia sententiarum atque
verborum, ieiunitatem et famem se malle quam ubertatem et copiam dicerent, unde erat exortum4 genus
Atticorum is ipsis, qui id5 sequi se profitebantur,
ignotum, qui iam conticuerunt paene ab ipso foro
inrisi:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.