Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
nam efficit hoc philosophia:
[p. 285]
medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores. sed haec eius
vis non idem potest apud omnis: tum valet multum,
cum est idoneam1 complexa naturam. fortis enim non
modo fortuna adiuvat, ut est in vetere proverbio, sed2
multo magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis
confirmat vim fortitudinis. te natura excelsum quendam videlicet et altum et humana despicientem genuit;
itaque facile in animo forti contra mortem habita insedit oratio. sed haec eadem num censes apud eos
ipsos valere nisi admodum paucos, a quibus inventa
disputata conscripta sunt? quotus enim quisque philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo
ac3 vita constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam
suam45 non ostentationem scientiae,6 sed legem vitae putet? qui obtemperet ipse7 sibi et decretis suis pareat?8
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.