This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
nec vero Atlans1 sustinere caelum nec Prometheus
adfixus Caucaso nec stellatus Cepheus cum uxore
genero filia traderetur, nisi caelestium divina cognitio nomen eorum ad errorem fabulae traduxisset.2 a
quibus ducti deinceps omnes, qui in rerum contemplatione studia ponebant, sapientes et habebantur et
nominabantur, idque eorum nomen usque ad Pythagorae manavit aetatem.3 quem, ut scribit auditor Platonis Ponticus Heraclides, vir doctus in primis, Phliuntem45 ferunt venisse, eumque cum6 Leonte, principe
Phliasiorum,7 docte et copiose disseruisse quaedam.
cuius ingenium et eloquentiam cum admiratus esset
Leon, quaesivisse ex eo, qua maxime arte confideret;
at illum: artem quidem se scire nullam, sed esse philosophum. admiratum Leontem novitatem nominis [p. 408]
quaesivisse, quinam essent8 philosophi, et quid inter
eos et reliquos interesset;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.