Adducis1 me, ut tibi adsentiar. sed tua quoque vide ne desideretur constantia.2
Quia legi tuum nuper quartum3 de finibus; in eo mihi videbare contra Catonem disserens hoc velle ostendere—quod mihi quidem probatur4—inter Zenonem et Peripateticos nihil praeter verborum novitatem interesse. quod si ita est, quid5 est causae quin, si Zenonis rationi consentaneum sit satis magnam vim in virtute esse ad beate vivendum, liceat idem Peripateticis6 dicere? rem enim opinor7 spectari oportere, non verba.