This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23]
haec [p. 415]
nunc enucleare non ita necesse est, quamquam non
constantissime dici mihi videntur.1 nam et, qui beatus
est, non intellego quid requirat, ut sit beatior—si est
enim quod2 desit, ne beatus quidem est—, et quod ex
maiore parte unam quamque rem3 appellari4 spectarique dicunt, est ubi id isto modo valeat; cum vero tria
genera5 malorum esse dicant, qui duorum generum malis omnibus urgeatur, ut omnia advorsa6 sint in fortuna,
omnibus oppressum corpus et confectum doloribus,
huic paulumne ad beatam vitam deesse dicemus, non
modo ad beatissimam?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.