Vellem id quidem, sed habeo paulum, quod requiram. ego enim adsentior1 eorum quae posuisti alterum alteri consequens esse, ut, quem ad modum, si, quod honestum sit, id solum sit bonum, sequatur vitam beatam virtute confici, sic, si vita beata in virtute sit, nihil esse nisi virtutem bonum. sed Brutus tuus auctore Aristo2 et Antiocho non sentit hoc; putat enim,3 etiamsi sit bonum aliquod praeter virtutem.4