Nec vero Pythagoras nominis solum inventor, sed rerum etiam ipsarum amplificator1 fuit. qui cum post2 hunc Phliasium sermonem in Italiam venisset, exornavit eam Graeciam, quae magna dicta est, et privatim et publice praestantissumis et institutis et artibus. cuius de disciplina aliud tempus fuerit fortasse dicendi. sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, audierat, numeri motusque tractabantur, et unde omnia orerentur3 quove reciderent,4 studioseque ab is siderum magnitudines intervalla cursus5 anquirebantur et cuncta caelestia. [p. 409] Socrates autem primus philosophiam devocavit e caelo et in urbibus conlocavit et in domus6 etiam introduxit et coëgit de vita et moribus rebusque bonis et malis quaerere.