Ita iocaris, quasi ego dicam eos miseros, qui nati non sint, et non eos miseros, qui mortui sunt.3 [p. 224]
Immo, quia non sint, cum fuerint, eo miseros esse.
Pugnantia te loqui non vides? quid enim tam pugnat, quam non modo4 miserum, sed omnino5 quicquam esse, qui non sit? an tu egressus porta Capena cum Calatini6 Scipionum Serviliorum Metellorum sepulcra vides, miseros putas7 illos?
Quoniam me verbo premis,8 posthac non ita dicam, miseros esse, sed tantum miseros, ob id ipsum, quia non sint.9
Non dicis igitur: “miser est M. Crassus”10, sed tantum: “miser M. Crassus”?
Quasi non necesse sit, quicquid isto modo pronunties, id aut esse aut non esse! an tu dialecticis ne11 imbutus quidem es?