240Vix ea fatus erat, iungit cum talia ductor
Aesonius: 'superum quando consulta videtis,
o socii (quantisque datur spes maxima coeptis!)
vos quoque nunc vires animosque adferte paternos.
non mihi Thessalici pietas culpanda tyranni
245suspective doli: deus haec, deus omine dextro
imperat; ipse suo voluit commercia mundo
Iuppiter et tantos hominum miscere labores.
ite, viri, mecum dubiisque evincite rebus,
quae meminisse iuvet1 nostrisque nepotibus instent.2
250hanc vero, socii, venientem litore laeti
dulcibus adloquiis ludoque educite noctem.'
paretur. molli iuvenes funduntur3 in alga,
conspicuusque toris Tirynthius. exta ministri
rapta simul veribus Cereremque dedere canistris.
255Iamque aderat summo decurrens vertice Chiron
clamantemque patri procul ostendebat4 Achillen.
ut puer ad notas erectum Pelea voces
vidit et ingenti tendentem bracchia passu,
adsiluit caraque diu cervice pependit.
260ilium nec valido spumantia pocula Baccho
sollicitant veteri nec conspicienda metallo
signa tenent; stupet in ducibus magnumque sonantes
haurit et Herculeo fert comminus ora leoni.
laetus at impliciti Peleus rapit oscula nati
265suspiciensque polum 'placido si currere fluctu
[p. 11]
Pelea vultis'5 ait 'ventosque optare ferentes,
hoc, superi, servate caput. tu cetera, Chiron,
da mihi. te parvus lituos et bella loquentem
miretur;6 sub te puerilia tela magistro
270senator ferat et nostram festinet ad hastam.'
omnibus inde mero7 calor additus: ire per altum
magna mente volunt. Phrixi promittitur absens
yellus et auratis Argo reditura corymbis.
Sol ruit et totum Minyis laetantibus undae
275deduxere8 diem. sparguntur litore curvo
lumina nondum ullis terras monstrantia nautis.
Thracius hie noctem dulci testudine vates
extrahit, ut steterit redimitus tempora vittis
Phrixus et iniustas contectus nubibus aras
280fugerit Inoo linquens Athamanta Learcho;
aureus ut iuvenem miserantibus9 intulit undis
vector et adstrictis ut sedit cornibus Helle.
septem Aurora vias totidemque10 peregerat umbras
Luna polo, dirimique procul non aequore visa11
285coeperat a gemina discedere12 Sestos Abydo.
hic soror Aeoliden aevum mansura per omne
deserit, heu saevae nequiquam13 erepta novercae.
illa quidem fessis longe petit umida palmis
vellera, sed bibulas urgenti pondere vestes
290unda trahit levique manus labuntur ab auro.
quis tibi, Phrixe, dolor, rapido cum concitus aestu
respiceres miserae clamantia virginis ora
extremasque manus sparsosque per aequora crines.