At subitus curaque ducem metus acrior omni
mensque mali praesaga quatit, quod regis adortus
695progeniem raptoque1 dolis crudelis Acasto
cetera nuda neci medioque in crimine patrem
liquerit ac nullis inopem vallaverit armis,
ipse procul nunc tuta tenens; ruat omnis in illum2
quippe furor. nec vana pavet trepidatque futuris.
700Saevit atrox Pelias inimicaque vertice ab alto
vela videt nee qua se ardens effundere possit.
nil animi, nil regna iuvant; fremit obice ponti
clausa cohors telisque salum facibusque coruscat.
haut secus, aerisona volucer cum Daedalus ora3
705prosiluit iuxtaque comes brevioribus alis,
nube nova linquente domos, Minoia frustra
infremuit manus et visu lassatur inani
omnis eques4 plenisque redit Gortyna pharetris.
[p. 26]
quin etiam in thalamis primoque in limine Acasti5
710fusus humo6 iuvenis gressus et inania signa
ore premit sparsisque legens vestigia canis
'te quoque iam maesti forsan genitoris imago,
nate', ait 'et luctus subeunt suspiria nostri,
iamque dolos circumque trucis discrimina leti
715mille vides. qua te, infelix, quibus insequar oris?
non Scythicas ferus ille domos nec ad ostia Ponti
tendit iter, falsae sed captum laudis amore
te, puer, in nostrae durus tormenta senectae
nune lacerat. celsis an si freta puppibus essent
720pervia, non ultro iuvenes classemque decissem?
o domus, o freti nequiquam prole penates.'7
dixit et extemplo furiis iraque minaci
terribilis: 'sunt hic etiam tua vulnera,8 praedo,
sunt lacrimae carusque parens.' simul aedibus altis
725itque reditque fremens rerumque9 asperrima versat:
Bistonas ad meritos cum cornua saeva Thyoneus10
torsit et infelix iam mille furoribus Haemus,
iam Rhodopes nemora alta gemunt, talem incita longis
porticibus coniunxque fugit natique Lycurgum.
730Tartareo turn sacra11 Iovi Stygiisque ferebat
manibus Alcimede tanto super auxia nato,
siquid ab excitis melius praenosceret umbris.
ipsum etiam curisque parem talesque prementem
corde metus ducit,12 facilem tamen, Aesona coniunx.
735in scrobibus cruor et largus Phlegethontis aperti13
stagnat honos, saevoque vocat grandaeva tumultu
Thessalis exanimes atavos magnaeque nepotem14
Pleiones. et iam tenues ad carmina vultus
[p. 27]
extulerat maestosque tuens natumque nurumque
740talia libato pandebat sanguine Cretheus:
'mitte metus, volat ille mari quantumque propinquat,
iam magis atque magis variis stupet Aea15 deorum
prodigiis quatiuntque truces oracula Colchos.
heu quibus ingreditur fatis, qui gentibus horror
745pergit. mox Scythiae spoliis nuribusque superbus
adveniet; cuperem ipse graves turn rumpere terras.
sed tibi triste nefas fraternaque turbidus arma
rex parat et saevos irarum concipit ignes.
quin rapis hine animam et famulos citus effugis16 artus?
750i, meus es, iam te in lucos pia turba silentum17
secretisque ciet volitans pater Aeolus arvis.'18