385At Minyae tanti reputantes ultima belli
urgent1 et precibus cuncti fremituque fatigant
Aesoniden. quid se2 externa pro virgine clausos
obiciat, quidve illa pati discrimina cogat?
respiceret pluresque animas maioraque3 fata
390tot comitum, qui non furiis4 nec amore nefando
per freta, sed sola sese virtute sequantur.
an vero ut thalamis raptisque indulgeat unus
coniugiis? id tempus enim. sat vellera Grais,
et posse oblata componere virgine bellum.
395quemque suas sinat ire domos, nec Mart.cruento
Europam5 atque Asiam prima haec committat Erinys.
namque datum hoc fatis trepidus supplexque canebat
Mopsus, ut in seros irent magis ista6 nepotes
atque alius lueret tam dira incendia raptor.
400Ille trahens gemitum tantis ac vocibus impar,
quamquam iura deum7 et sacri sibi conscia pacti
religio dulcisque movent primordia taedae,
cunctatur mortemque cupit sociatmque pericli
cogitat ... 8
... haut ultra sociis obsistere pergit.
405haec ubi fixa viris, tempus fluctusque quietos
[p. 196]
exspectant: ipsam interea, quid restet, amantem
ignorare sinunt decretaque tristia servant.
Sed miser ut vanos, veros ita saepe timores
versat amor fallique9 sinit nec virginis annos.
410ac prior ipsa dolos et quamlibet intima sensit
non fidi iam signa10 viri nimiumque silentes
una omnes. haut illa11 sui tamen immemor umquam
nec subitis turbata minis prior occupat unum
Aesoniden longeque trahit, mox talibus infit:
415'me quoque, vir, tecum12 Minyae, fortissima pubes,
nocte dieque movent. liceat cognoscere tandem,
si modo Peliacae non sum captiva carinae
nec dominos decepta sequor consultaque vestra
fas audire mihi. vereor, fidissime13 coniunx,
420nil equidem; miserere tamen promissaque serva
usque ad Thessalicos saltem conubia portus
inque tua me sperne domo. scis te mihi certe,
non socios iurasse tuos. hi14 reddere forsan
fas habeant, tibi non eadem permissa15 potestas,
425teque simul mecum ipsa traham; non sola reposcor16
virgo nocens, atque hac pariter rate fugimus omnes.
an fratris te bella mei patriaeque biremes
terrificant magnoque impar urgeris ab hoste?
finge rates alias et adhuc maiora coire
430agmina: nulla fides? nullis ego digna periclis?
non merui mortemque tuam comitumque tuorum?
vellem equidem nostri tetigissent litora patris
te sine duxque illis alius quicumque fuisset:
nunc remeant, meque ecce (nefas) et reddere possunt,
435nec spes ulla super. quin tu mea respice saltem
coasilia et nimio17 comitum ne cede timori.
[p. 197]
credidit18 ardentes quis te tunc iungere tauros
posse? quis ad saevi venturum templa draconis?
o utinam ergo meus pro te non omnia posset
440atque aliquid dubitaret amor. quin nunc quoque quaero19
quid iubeas.— heu dure siles, magnumque minatur
nescio quid tuus iste pudor? mene, optime quondam
Aesonide, me ferre preces et supplicis ora
fas erat? haud hoc nunc genitor putat aut dare poenas
iam sceleris dominumque pati.' sic fata parantem20
445reddere21 dicta virum furiata mente refugit
vociferans. qualem Ogygias cum tollit in arces
Bacchus et Aoniis inlidit Thyada22 truncis,
talis erat talemque iugis se virgo ferebat
cuncta pavens: fugit infestos vibrantibus hastis
450terrigenas, fugit ardentes exterrita tauros.23
si Pagasas vel Peliacas hinc denique nubes
cerneret et tenui24 Tempe lucentia fumo,
hoc visu contenta mori. tunc tota querellis
egeritur questuque dies, eademque sub astris
455sola movet, maestis veluti nox illa sonaret
plena25 lupis quaterentque truces ieiuna leones
ora vel orbatae traherent suspiria vaccae.26
procedit: non gentis honos, non restat imago27
460Solis avi, non barbaricae decor ille iuventae,
qualis erat, cum Chaonio radiantia trunco
vellera vexit ovans interque ingentia Graium
nomina Palladia virgo stetit altera prora.28
[p. 198]
haeret, et hinc praesens pudor, hinc decreta suorum29
465dura premunt. utcumque tamen mulcere gementem
temptat et ipse gemens †et tempera dictis†:30
'mene31 aliquid meruisse putas? me talia velle ...'