135Illa abit1 et mediam gaudens defertur in urbem
et primam Eurynomen, qua2 proxima limina Codri,
occupat exesam curis castumque cubile
[p. 36]
servantem: manet illa viro famulasque fatigat
litoribus,3 tardi reputant quae tempora belli
140ante torum et longo mulcent insomnia penso.
huic dea cum lacrimis et nota veste Neaerae4
icta genas 'utinam non hic tibi nuntius essem,
o soror, aut nostros' inquit 'prius unda dolores
obruat, in tali quoniam tibi tempore coniunx
145sic meritae, votis quem tu fletuque requiris,
heu furit et captae indigno famulatur amore.
iamque aderunt, thalamisque tuis Threissa propinquat
non forma,5 non arte colus, non laude pudoris
par tibi nec magni proles praeclara Dorycli,
150picta manus ustoque6 placet sed barbara mento.
ac tamen hos aliis7 forsan solabere casus
tu thalamis fatoque leges meliore penates:
me tua matris egens damnataque paelice proles
exanimat,8 quam iam miseros transversa tuentem
155letalesque dapes infectaque pocula cerno.
scis simile ut flammis simus genus; adde cruentis
quod patrium saevire Dahis.9 iam lacte ferino,
iam veniet durata gelu. sed me quoque pulsam
fama viro, nostrosque toros virgata10 tenebit
160et plaustro direpta11 nurus.' sic fata querellas
abscidit et curis pavidam lacrimisque relinquit.
transit ad Iphinoen isdemque Amythaonis implet
Oleniique domum furiis; totam inde per urbem
personat, ut12 cunctas agitent expellere Lemno,
165ipsi urbem Thressaeque regant.13 dolor iraque surgit:
[p. 37]
obvia quaeque eadem traditque14 auditque, neque ulli
vana fides. tum15 voce deos et questibus implent,
oscula iamque toris atque16 oscula postibus ipsis
ingeminant lacrimisque iterum visuque17 morantur.
170prosiliunt nec tecta virum thalamosque revisunt
amplius; adglomerant sese nudisque sub astris
condensae fletus acuunt ac dira precantur
coniugia et Stygias infanda ad foedera taedas.
Has inter medias Dryopes in imagine maestae
175flet Venus et saevis ardens dea planctibus instat
primaque 'Sarmaticas utinam Fortuna dedisset18
insedisse domos tristesque habitasse pruinas,
plaustra sequi, vel iam patriae19 vidisse per ignes
culmen agi20 stragemque deum; nam cetera belli
180perpetimur. mene ille novis, me destinat amens
servitiis, urbem aut21 fugiens natosque relinquam?
non prius ense manus raptoque armabimus igne,
dumque silent ducuntque nova cum coniuge somnos,
magnum aliquid spirabit amor?' tune ignea torquens
185lumina praecipites excussit ab ubere22 natos.
ilicet arrectae mentes, evictaque23 matrum
corda sacer Veneris gemitus rapit: aequora cunctae
prospiciunt simulantque choros delubraque festa
fronde tegunt laetaeque viris venientibus adsunt.
190iamque domos mensasque petunt; discumbitur altis
porticibus; sua cuique24 furens festinaque coniunx
adiacet, inferni qualis sub nocte barathri
adcubat25 attonitum Phlegyan et Thesea iuxta
Tisiphone saevasque dapes et pocula libat,
195tormenti genus, et nigris amplectitur hydris.
[p. 38]