Haec ubi dicta, tamen perstant defixus1 uterque,
et nunc2 ora levant audaci laeta iuventa,
ora simul totiens dulcis3 rapientia visus,
[p. 177]
nunc deicit vultus aeger pudor, et mora dictis
515redditur, ac rursus conterret Iasona virgo:
'accipe, perdomitis quae deinde pericula tauris
et quis in Aeolio4 maneat te vellere custos;
nondum cuncta tibi, fateor, promissa peregi.
saevior ingenti Mavortis in arbore restat,
520crede, labor, quem5 — tanta utinam fiducia nostri
sit mihi nocturnaeque Hecates— nostrique6 vigoris ... '
dixerat, utque virum doceat, quae monstra supersint,
protinus immensis recubantem anfractibus anguem
turbat et Haemonii subito ducis obicit umbram.
525ille, quod haud alias, stetit et trepidantia torsit
sibila, seque metu postquam sua vellera circum
sustulit atque omnis spiris exhorruit arbor,
incipit inde sequi et vacuo furit ore per auras.
'quis fragor hic? quaenam tantae, die virgo, ruinae?'
530exclamat stricto Aesonides stans frigidus ense.
illa trahit ridens tandemque ait angue represso:
'hunc tibi postremum nostri7 parat ira parentis,
heu miser, heu tantis iterum mihi care8 periclis.
o utinam9 nullo te sim visura labore
535ipsam caeruleis squalentem nexibus ornum
ipsaque pervigilis calcantem lumina monstri:
contingat bis10 deinde mori.' sic fata profugit
seque sub extremis in moenia rettulit umbris.
Et iam puniceo regem spes vana11 sub ortu
540extulerat, quantis nox una diremerit undis
Aesoniden, liberne12 fretis iam vultus apertis
[p. 178]
utque prius totum sileat mare. dumque ea longe
explorare †quaeat†,13 contra venit Arcas Echion
dicta ferens, iam Circaeis Mavortis in agris
545stare virum: daret aeripedes in proelia tauros.
...
et 'vocor en ultro' dixit, 'spesque addidit alas.14
vos mihi nunc primum in flammas15 invertite, tauri,
aequora, nunc totos aperite et volvite flatus.16
exeat Haemonio messis memoranda colono,
550tuque tuum patri in Graium17 da, nata, draconem.
ipsius aspectu pereant in velleris,18 ipsa
terga mihi diros servent infecta cruores.'
fatur et effusis pandi iubet aequora tauris.
pars et Echionii subeunt immania dentis
555semina, pars diri portant grave robur aratri.
at sua magnanimum contra Pagasaea iuventus
prosequitur stipatque19 ducem; tum maxima quisque
dicta dedit saevisque procul discessit in agris.20
fixerat ille gradus totoque ex agmine21 solus
560stabat, ut extremis desertus ab orbibus22 aclis,
quem iam lassa dies austrique ardentis harenae,
aut quem Riphaeas exstantem rursus ad arces23
nix et caerulei Boreae ferus abstulit horror,
cum subito attoniti24 longissima Phasidis unda
565Caucaseaeque trabes omnisque Aeetia tellus
fulsit et ardentes stabula effudere tenebras.25
[p. 179]
ac velut ex una26 siquando nube corusci
ira Iovis torsit geminos mortalibus ignes,
aut duo cum pariter ruperunt vincula venti
570dantque fugam: sic tunc claustris evasit uterque
taurus et immani proflavit turbine flammas
arduus atque atro volvens incendia fluctu.
horruit Argoae legio ratis, horruit audax
qui modo virgineis servari cantibus Idas
575flebat et invito prospexit Colchida vultu.
non tulit ipse moras seseque immisit Iason;
diversos postquam ire videt, galeamque minantem
quassat et27 errantem dextra ciet obvius ignem.
...
580 ...
cunctatus paulum subito furit. aequora non sic
in scopulos irata ruunt eademque recedunt
fracta28 retro. bis fulmineis se flatibus infert
obnubitque virum, sed non incendia29 Colchis
585adspirare sinit, clipeoque inliditur30 ignis
frigidus, et viso pallescit flamma veneno.
inicit31 Aesonides dextram adque ardentia mittit
cornua, dein totis propendens viribus haeret.
ille virum atque ipsam tunc te,32 Medea, recusans
590concutit et tota nitentem carminis33 ira
portat iners; tandem gravius mugire recedens34
incipit et fesso35 victus descendere cornu.
respicit hinc socios immania vincula poscens
Aesonides, iamque ora premit trahiturque trahitque
595obnixusque genu superat cogitque trementes
sub iuga aena toros.36 alium dehinc turbida Colchis
exarmat lentumque offert timideque minantem,
[p. 180]
iamque propinquanti noctem37 implicat; ille fatiscens
in caput inque umeros ipsa vi molis et irae
600proruit. invadit totusque incumbit Iason
desuper atque suis detixum38 flatibus urget,
utque dedit vinclis validoque obstrinxit aratro,
suscitat39 ipse genu saevaque agit insuper hasta,
non secus a40 medio quam si telluris hiatu
605terga recentis equi primumque invasit habenis
murmur et in summa Lapithes apparuit Ossa.