Ille velut campos Libyes1 ac pinguia Nili
fertilis arva secet, plena sic semina dextra
spargere gaudet agris2 oneratque novalia bello
610Martius hic primum ter vomere fusus ab ipso
clangor et ex omni sonuertnt cornua sulco;
bellatrix tunc gleba quati3 pariterque creari
armarique phalanx totisque insurgere campis.
cessit et ad socios paulum se rettulit heros4
615opperiens, ubi prima sibi daret agmina5 tellus.
at vero6 ut summis iam rura recedere cristis
vidit et infesta vibrantes casside terras,
advolat atque, imo7 tellus qua proxima collo
necdum8 umeri videre diem, prior ense sequaci
620aequat humo truncos; rutilum thoraca sequenti
aut primas a matre manus premit obvius9 ante,
nec magis aut illis aut illis milibus ultra
sufficit, ad dirae quam cum Tirynthius hydrae
agmina Palladios defessus respicit ignes.
625ergo iterum10 ad socias convertere Colchidos artes
et galeae nexus ac vincula dissipat imae,
[p. 181]
cunctaturque tamen totique occurrere bello
ipse cupit; spes nulla datur, sic undique densant
terrigenae iam signa duces, clamorque11 tubaeque.
630iamque omnes videre12 virum, iamque omnia contra
tela micant.13 tum vero amens discrimine tanto,
quam modo Tartareo galeamn Medea veneno14
...
in medios torsit; conversae protinus hastae.
635qualis ubi attonitos15 maestae Phrygas annua Matris
ira vel exsectos16 lacerat Bellona comatos,
haud secus accensas subito Medea cohortes
implicat et miseros agit in sua proelia fratres:
omnis ibi17 Aesoniden sterni putat, omnibus ira
640talis erat. stupet Aeetes ultroque furentes
ipse viros revocare cupit, sed cuncta iacebant
agmina, nec18 quisquam primus ruit aut super ullus
linquitur, atque hausit subito sua funera tellus.
Protinus in fluvium fumantibus evolat armis
645Aesonides, qualis Getico de pulvere Mavors19
intrat equis uritque gravem sudoribus Hebrum,
aut niger ex antris rutilique a fulminis aestu
cum furit et Siculo20 respirat in aequore Cyclops.
redditus hic21 tandem sociosque amplexus ovantes
650haud iam mendacem22 promissa reposcere regem
dignatur; nec, si ipse sibi terga ingerat ultro
qui pepigit, velit in pacem dextramque reverti
amplius; ambo truces, ambo abscessere minantes.