iam comitiorum appetebat tempus. [5] prior tamen Claudius quam Sempronius, cui sors comitia habendi obtigerat, Romam venit, quia P. Claudius frater eius consulatum petebat. [6] competitores habebat patricios L. Aemilium Q. Fabium Ser. sulpicium Galbam, veteres candidatos, et ab repulsis eo magis debitum quia primo negatus erat honorem repetentes. [7] etiam quia plus quam unum ex patriciis creari non licebat, artior petitio quattuor petentibus erat. [8] plebeii quoque gratiosi homines petebant, L. Porcius Q. Terentius Culleo Cn. Baebius Tamphilus, et hi repulsi in spem impetrandi tandem aliquando honoris dilati. [9] Claudius ex omnibus unus novus2 candidatus [p. 320] erat. opinione hominum haud dubie destinabantur3 Q. Fabius Labeo et L. Porcius Licinus.4 [10] sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre toto foro volitando, clamitantibus adversariis et maiore parte senatus, [11?] meminisse eum debere se prius consulem populi Romani quam fratrem P. Claudii esse: quin ille sedens pro tribunali aut arbitrum aut tacitum spectatorem comitiorum se praeberet?—coerceri tamen ab effuso studio nequit. [12] magnis contentionibus tribunorum quoque plebis, qui aut contra consulem aut pro studio eius pugnabant, comitia aliquotiens turbata, donec pervicit Appius ut deiecto Fabio fratrem traheret. [13] creatus P. Claudius Pulcher praeter spem suam et ceterorum. locum suum tenuit L. Porcius Licinus, quia moderatis studiis, non vi5 Claudiana inter plebeios certatum est. [14] praetorum inde comitia sunt habita: C. Decimius Flavus P. Sempronius Longus P. Cornelius Cethegus Q. Naevius Matho C. Sempronius Blaesus A. Terentius Varro praetores facti. [15] haec eo anno, quo Ap. Claudius M. Sempronius consules fuerunt, domi militiaeque gesta.