Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. dum haec,
si modo hoc anno acta sunt,
Romae1 aguntur,
consules ambo in Liguribus gerebant bellum.
[
2]
is hostis velut natus ad continendam inter magnorum
intervalla bellorum Romanis militarem disciplinam
erat;
nec alia provincia militem magis ad virtutem
acuebat.
[
3]
nam Asia et amoenitate urbium et copia
terrestrium maritimarumque rerum et mollitia hostium regiisque opibus ditiores quam fortiores exercitus faciebat.
[
4]
praecipue sub imperio Cn.
Manlii
solute ac neglegenter habiti sunt.
itaque asperius
paulo iter in Thracia et exercitatior hostis magna
clade eos castigavit.
[
5]
in Liguribus omnia erant quae
militem excitarent,
loca montana et aspera,
quae et
ipsis capere labor erat et ex praeoccupatis deicere
hostem;
[
6]
et itinera ardua angusta infesta insidiis;
hostis levis et velox et repentinus,
qui nullum usquam
tempus,
2 nullum locum quietum aut securum esse
[p. 220]
sineret;
oppugnatio necessaria munitorum castellorum,
3 laboriosa simul periculosaque;
inops regio,
quae parsimonia astringeret milites,
praedae haud multum praeberet.
[
7]
itaque non lixa sequebatur,
non iumentorum longus ordo agmen extendebat.
nihil praeter arma et viros omnem spem in armis habentes erat.
[
8]
nec deerat umquam cum iis vel
materia belli vel causa,
quia propter domesticam
inopiam vicinos agros incursabant.
nec tamen in
discrimen summae rerum pugnabatur.