Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46. huius principio anni P.
Licinius Crassus
pontifex maximus mortuus est,
in cuius locum M.
Sempronius Tuditanus pontifex est cooptatus;
[
2]
pontifex1 maximus est creatus C.
Servilius Geminus.
P.
Licinii funeris causa visceratio data,
2 et gladiatores centum viginti pugnaverunt,
et ludi funebres per triduum facti,
post ludos epulum.
[
3]
in quo cum toto
foro strata triclinia essent,
tempestas cum magnis
procellis coorta coegit plerosque tabernacula statuere
[p. 366]
in fore:
[
4]
eadem paulo post,
cum undique disserenasset,
3 sublata;
defunctosque vulgo ferebant quod inter fatalia vates cecinissent,
necesse esse tabernacula in foro statui.
[
5]
hac religione levatis altera iniecta,
quod sanguine per biduum pluvisset in area Vulcani;
et per decemviros supplicatio indicta erat eius prodigii
expiandi causa.
[6]
priusquam consules in provincias proficiscerentur,
legationes transmarinas in senatum introduxerunt.
nec umquam ante tantum regionis eius hominum
Romae fuerat.
[7]
nam ex quo fama per gentes, quae
Macedoniam accolunt, vulgata est crimina querimoniasque de Philippo non neglegenter ab Romanis
audiri,
[8?]
multis operae pretium fuisse queri, pro se
quaeque civitates gentesque, singuli etiam privatim—
gravis enim accola omnibus erat—Romam aut ad
spem levandae iniuriae aut ad deflendae4 solacium venerunt.
[9]
et ab Eumene rege legatio cum fratre
eius Athenaeo venit ad querendum simul quod non
deducerentur ex Thracia praesidia, simul quod in
Bithyniam Prusiae bellum adversus Eumenem gerenti
auxilia missa forent.