Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
54. dum haec in Macedonia geruntur,
consules
in provincias profecti.
[
2]
Marcellus nuntium praemisit
ad L.
Porcium proconsulem ut ad novum Gallorum
oppidum legiones admoveret.
[
3]
advenienti consuli
Galli sese dediderunt.
duodecim milia armatorum
erant:
plerique arma ex agris rapta habebant;
ea
aegre patientibus iis adempta,
[
4?]
quaeque alia aut
populantes agros rapuerant aut secum attulerant.
de his rebus qui quererentur,
legatos Romam miserunt.
[
5]
introducti in senatum a C.
Valerio praetore
exposuerunt se superante in Gallia multitudine inopia
coactos agri et egestate ad quaerendam sedem Alpes
transgressos,
quae inculta per solitudines viderent,
ibi sine ullius iniuria consedisse.
[
6]
oppidum quoque
aedificare coepisse,
quod indicium esset nec agro
nec urbi ulli vim adlaturos venisse.
nuper M.
Claudium ad se nuntium misisse bellum se cum iis,
ni dederentur,
gesturum.
[
7]
se certam,
etsi non
speciosam pacem quam incerta belli praeoptantes
[p. 392]
dedidisse se prius in fidem quam in potestatem populi1 Romani.
[
8]
post paucos dies iussos et urbe et agro
decedere sese tacitos abire,
quo terrarum possent,
in
animo habuisse.
arma deinde sibi,
et postremo
omnia alia,
quae ferrent agerentque,
adempta.
[
9]
orare se senatum populumque Romanum,
ne in se
innoxios deditos acerbius quam in hostes saevirent.
[
10]
huic orationi senatus ita responderi iussit,
neque
illos recte fecisse,
cum in Italiam venerint oppidumque in alieno agro,
nullius Romani magistratus,
qui ei provinciae praeesset,
permissu aedificare conati
sint;
neque senatui placere deditos spoliari.
[
11]
itaque
se cum iis legatos ad consulem missuros,
qui si redeant
unde venerint,
omnia iis sua reddi iubeant,
quique
protinus eant trans Alpes,
et denuntient Gallicis populis,
multitudinem suam domi contineant:
[
12]
Alpes
prope inexsuperabilem finem in medio esse:
non
utique iis melius fore quam qui2 eas primi pervias fecissent.
[
13]
legati missi L.
Furius Purpurio Q.
Minucius L.
Manlius Acidinus.
Galli,
redditis
omnibus,
quae sine cuiusquam iniuria habebant,
Italia excesserunt.