Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40. his comitiis prudentia et virtute senatus sublatis,
alia maioris certaminis,
quo et maiore de re et
inter plures potentioresque viros,
sunt exorta.
[
2]
[p. 348]
Censuram summa contentione petebant L.
Valerius1 Flaccus P.
et L.
Scipiones Cn.
Manlius Volso L.
Furius
Purpurio patricii,
[
3?]
plebeii autem M.
Porcius Cato M.
Fulvius Nobilior Ti.
et M.
Sempronii,
Longus et
Tuditanus.
sed omnes patricios plebeiosque nobilissimarum familiarum M.
Porcius longe anteibat.
[
4]
in
hoc viro tanta vis animi ingeniique fuit ut quocumque
loco natus esset,
fortunam sibi ipse facturus fuisse
videretur.
nulla ars neque privatae neque publicae
rei gerendae ei defuit;
urbanas rusticasque res pariter callebat.
[
5]
ad summos honores alios scientia iuris,
alios eloquentia,
alios gloria militaris provexit:
huic
versatile2 ingenium sic pariter ad omnia fuit ut natum ad id unum diceres,
quodcumque ageret:
[
6]
in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis,
idem postquam ad magnos honores pervenit,
summus
imperator,
idem in pace,
si ius consuleres,
peritissimus,
[
7?]
si causa oranda esset,
eloquentissimus,
nec is
tantum,
cuius lingua vivo eo viguerit,
3 monumentum eloquentiae nullum exstet:
vivit immo vigetque eloquentia eius sacrata scriptis omnis generis.
[
8]
orationes et pro se multae et pro aliis et in alios:
nam non solum accusando sed etiam causam dicendo
fatigavit inimicos.
[
9]
simultates nimio plures et
[p. 350]
exercuerunt eum et ipse exercuit eas;
nec facile4 dixeris,
utrum magis presserit eum nobilitas,
an ille agitaverit nobilitatem.
[
10]
asperi procul dubio animi et linguae acerbae et immodice liberae fuit,
sed invicti a cupiditatibus animi,
rigidae innocentiae,
contemptor gratiae,
divitiarum.
[
11]
in parsimonia,
in
patientia laboris periculique5 ferrei prope corporis animique,
quem ne senectus quidem quae solvit omnia fregerit,
[
12?]
qui sextum et octogesimum annum agens causam dixerit,
ipse pro se oraverit scripseritque,
nonagesimo anno Ser.
Galbam ad populi adduxerit iudicium.