Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
47. respondendum ad omnia iuveni tum
[p. 368]
admodum Demetrio erat.
cum haud facile esset aut1 ea,
quae obicerentur,
aut quae adversus ea dicenda
erant,
[
2?]
memoria complecti—
nec enim multa solum,
sed etiam pleraque oppido quam parva erant,
de
controversia finium,
de hominibus raptis pecoribusque
abactis,
de iure aut dicto per libidinem aut non dicto,
de rebus per vim aut gratiam iudicatis—
nihil
[
3?]
horum
neque Demetrium docere dilucide nec se satis
liquido discere ab eo senatus cum cerneret posse,
simul et tirocinio et perturbatione iuvenis moveretur,
quaeri iussit ab eo,
ecquem de his rebus commentarium a patre accepisset.
[
4]
cum respondisset
accepisse se,
nihil prius nec potius visum est quam
regis ipsius de singulis responsa2 accipere.
librum extemplo poposcerunt,
deinde ut ipse recitaret permiserunt.
[
5]
erant autem de singulis rebus in
breve coactae causae,
ut alia fecisse se secundum
decreta legatorum diceret,
alia non per se stetisse,
quo minus faceret,
sed per eos ipsos,
qui accusarent.
[
6]
interposuerat et querellas de iniquitate decretorum,
et quam non ex aequo disceptatum apud Caecilium
foret indigneque sibi nec ullo suo merito insultatum
ab omnibus esset.
[
7]
has notas irritati eius animi
collegit senatus:
ceterum alia excusanti iuveni,
alia
recipienti futura ita,
ut maxime vellet senatus,
[p. 370]
[
8?]
responderi placuit nihil patrem eius neque rectius3 nec magis quod ex voluntate senatus esset fecisse,
quam quod,
utcumque ea gesta essent,
per Demetrium filium satisfieri voluisset Romanis.
[
9]
multa et dissimulare et oblivisci et pati praeterita senatum
posse,
et credere etiam Demetrio.
4
[
10]
obsidem enim se animum eius habere,
etsi corpus patri reddiderit,
et scire,
quantum salva in patrem pietate possit,
amicum eum populi Romani esse,
[
11?]
honorisque eius causa missuros in Macedoniam legatos,
ut si quid minus factum sit quam debuerit,
tum quoque sine piaculo rerum
praetermissarum fiat.
velle etiam sentire Philippum
integra omnia sibi cum populo Romano Demetrii filii
beneficio esse.