Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
47. [p. 96] respondendum ad omnia 1iuveni tum admodum Demetrio erat. cum haud facile esset aut ea, quae obicerentur, aut quae adversus ea dicenda erant, memoria complecti—
[2]
nec enim multa solum, sed etiam pleraque oppido quam parva erant, de controversia finium, de hominibus raptis pecoribusque abactis, de iure aut dicto per libidinem aut non dicto, de rebus per vim aut per gratiam iudicatis—
[3]
,nihil horum neque Demetrium docere dilucide nec se satis liquido discere ab eo senatus cum cerneret posse, simul et tirocinio et perturbatione iuvenis moveretur, quaeri iussit ab eo, ecquem de his rebus commentarium a patre accepisset.
[4]
cum respondisset accepisse se, nihil prius nec potius visum est quam regis ipsius de singulis responsa accipere. librum extemplo poposcerunt, deinde ut ipse recitaret permiserunt.
[5]
erant autem de singulis rebus in breve coactae causae, ut alia fecisse se secundum decreta legatorum diceret, alia non per se stetisse, quo minus faceret, sed per eos ipsos, qui accusarent.
[6]
[p. 97] interposuerat et querellas de iniquitate decretorum et quam non ex 2aequo disceptatum apud Caecilium foret indigneque sibi nec ullo suo merito insultatum ab omnibus esset.
[7]
has notas irritati eius animi conlegit senatus; ceterum alia excusanti iuveni, alia recipienti futura ita,
[8]
ut maxime vellet senatus, responderi placuit, nihil patrem eius neque rectius nec magis quod ex voluntate senatus esset, fecisse, quam quod, utcumque ea gesta essent, per Demetrium filium satisfieri voluisset Romanis.
[9]
multa et dissimulare et oblivisci et pati praeterita senatum posse, et credere etiam, Demetrio credendum esse:
[10]
obsidem enim se animum eius habere, etsi corpus patri reddiderit, et scire, quantum salva in patrem pietate possit, amicum eum populi Romani esse,
[11]
honorisque eius causa missuros in Macedoniam legatos, ut, si quid minus factum sit, quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum praetermissarum fiat. velle etiam sentire Philippum, integra omnia sibi cum populo Romano Demetri filii beneficio esse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.