Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28. ad ea Philippus longe aliam quam adversus Thessalos Perrhaebosque nuper ingressus disserendi viam “non cum Maronitis” inquit “mihi aut cum Eumene disceptatio est, sed iam vobiscum, Romani, a quibus nihil aequi me impetrare iam diu animadverto.
[2]
civitates Macedonum, quae a me inter indutias defecerant, reddi mihi aequum censebam, non quia magna accessio ea regni futura esset—sunt enim et parva oppida et in finibus extremis posita—, sed quia multum ad reliquos Macedonas continendos exemplum pertinebat.
[3]
negatum est mihi. bello Aetolico Lamiam obpugnare iussus a consule M'. Acilio cum diu fatigatus ibi operibus proeliisque essem, transcendentem me iam muros a capta prope urbe revocavit consul et abducere copias inde coegit.
[4]
[p. 56] ad huius solacium iniuriae permissum est, ut Thessaliae Perrhaebiaeque et Athamanum reciperem quaedam castella magis quam urbes. ea quoque ipsa vos mihi, Q. Caecili, paucos ante dies 1 ademistis.
[5]
pro non dubio paulo ante, si diis placet, legati Eumenis sumebant, quae Antiochi fuerunt, Eumenem aequius esse quam me habere. id ego longe aliter iudico esse. Eumenes enim non, nisi vicissent Romani, sed, nisi bellum gessissent, manere in regno suo non potuit.
[6]
itaque ille vestrum meritum habet, non vos illius; mei autem regni tantum aberat ut ulla pars in discrimine fuerit, ut tria milia talentum et quinquaginta tectas naves et omnes Graeciae civitates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro Antiochum in mercedem societatis sim aspernatus;
[7]
hostemque ei me esse prius etiam, quam M’. Acilius exercitum in Graeciam traiceret, praetuli. et cum eo consule belli partem, quamcumque mihi delegavit, gessi,
[8]
et insequenti consuli, L. Scipioni, cum terra statuisset ducere exercitum ad Hellespontum, non iter tantum per regnum nostrum dedi, sed vias etiam munivi, pontes feci, commeatus praebui,
[9]
nec per Macedoniam tantum, sed per Thraciam etiam, ubi inter cetera pax quoque praestanda a barbaris erat.
[10]
[p. 57] pro hoc studio meo erga vos, ne dicam merito, utrum adicere vos, Romani, 2aliquid et amplificare et augere regnum meum munificentia vestra oportebat, an, quae haberem aut meo iure aut beneficio vestro, eripere, id quod nunc facitis?
[11]
Macedonum civitates, quas regni mei fuisse fatemini, non restituuntur. Eumenes, tamquam ad Antiochum spoliandum me venit et, si diis placet, decem legatorum decretum calumniae inpudentissimae praetendit, quo maxime et refelli et coargui potest;
[12]
disertissime enim planissimeque in eo scriptum est Chersonesum et Lysimachiam Eumeni dari. ubi tandem Aenus et Maronea et Thraciae civitates adscriptae sunt? quod ab illis ne postulare quidem est ausus, id apud vos, tamquam ab illis impetraverit, obtinebit?
[13]
quo in numero me apud vos esse velitis, refert. si tamquam inimicum et hostem insectari propositum est, pergite, ut coepistis, facere; sin aliquis est respectus mei ut socii atque amici regis, deprecor, ne me tanta iniuria dignum iudicetis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.