[2] Lacedaemonii deinde introducti sunt. multae et parvulae disceptationes iactabantur; sed, quae maxime rem continerent, erant, utrum restituerentur, quos Achaei damnaverant, necne, inique an iure occidissent, [3] quos occiderant, vertebatur, et, utrum manerent in Achaico concilio Lacedaemonii, an, ut ante fuerat, secretum eius unius in Peloponneso civitatis ius esset. [4] restitui iudiciaque facta tolli placuit, Lacedaemonem manere in Achaico concilio, scribique id decretum et consignari a Lacedaemoniis et Achaeis.
[5] [p. 99]legatus in Macedoniam Q. Marcius est missus, iussus idem in Peloponneso sociorum res aspicere. nam ibi quoque et ex 2 veteribus discordiis residui motus erant, et Messene desciverat a concilio Achaico. [6] cuius belli et causas et ordinem si expromere velim, inmemor sim propositi, quo statui non ultra adtingere externa, nisi qua Romanis cohaererent rebus: