[6] priusquam consules in provincias proficiscerentur, legationes transmarinas in senatum introduxerunt. nec umquam ante tantum regionis eius hominum Romae fuerat. [7] nam ex quo fama per gentes, quae Macedoniam adcolunt, vulgata est, crimina querimoniasque de Philippo non neglegenter ab Romanis audiri, multis operae pretium fuisse queri, [8] pro se quaeque civitates gentesque, singuli etiam privatim—gravis enim adcola omnibus erat—Romam aut ad spem levandae iniuriae aut ad deflendae solacium venerunt. [9] et ab Eumene rege legatio cum fratre eius Athenaeo venit ad querendum, simul quod non deducerentur ex Thracia praesidia, simul quod in Bithyniam Prusiae bellum adversus Eumenem gerenti auxilia missa forent.