Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34. dimissis iis legationibus,
Philippus a suis
certior factus cedendum civitatibus deducendaque
praesidia esse,
infensus omnibus in Maronitas iram
effundit.
[
2]
Onomasto,
qui praeerat maritimae orae,
mandat,
ut partis adversae principes interficeret.
ille per Casandrum quendam,
unum ex regiis iam
diu habitantem Maroneae,
nocte Thracibus intromissis velut in bello capta urbe caedem fecit.
[
3]
idem1 apud Romanos legatos querentes tam crudeliter adversus innoxios Maronitas,
tam superbe adversus
populum Romanum factum ut,
quibus libertatem
restituendam senatus censuisset,
ii pro hostibus
trucidarentur,
abnuebat quicquam eorum ad se aut
quemquam suorum pertinere;
[
4]
seditione inter ipsos
dimicatum,
cum ad se alii,
alii ad Eumenem civitatem
traherent;
[
5]
id facile scituros esse;
percunctarentur
ipsos Maronitas,
haud dubius,
perculsis omnibus
terrore tam recentis caedis,
neminem hiscere adversus
se ausurum.
[
6]
negare Appius rem evidentem pro
dubia quaerendam.
si ab se culpam removere vellet,
Onomastum et Casandrum,
per quos acta res diceretur,
mitteret Romam,
ut eos senatus percunctari
posset.
[
7]
primo adeo perturbavit ea vox regem ut
[p. 326]
non color,
non vultus ei constaret;
deinde collecto2 tandem animo Casandrum,
qui Maroneae fuisset,
si utique vellent,
se missurum dixit:
[
8]
ad Onomastum
quidem quid eam rem pertinere,
qui non modo Maroneae,
sed ne in regione quidem propinqua fuisset?
[
9]
et parcebat magis Onomasto,
honoratiori amico,
et
eundem indicem haud paulo plus timebat,
quia et
ipse sermonem cum eo contulerat et multorum talium
ministrum et conscium habebat.
[
10]
Casander quoque,
missis qui per Epirum ad mare prosequerentur eum,
ne qua indicium emanaret,
veneno creditur sublatus.