Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24. his sedata in praesentia regis ira in
Romanos est.
numquam tamen remisit animum a
colligendis in pace viribus,
quibus,
quandoque data
fortuna esset,
ad bellum uteretur.
[
2]
vectigalia regni
non fructibus tantum agrorum portoriisque maritimis
auxit sed metalla etiam et vetera intermissa recoluit
[p. 288]
et nova multis locis instituit.
[
3]
ut vero antiquam1 multitudinem hominum quae belli cladibus amissa erat
restitueret,
non subolem tantum stirpis parabat cogendis omnibus
procreare atque educare liberos,
[
4?]
sed Thracum etiam magnam
multitudinem in Macedoniam traduxerat,
quietusque aliquamdiu a
bellis omni cura in augendas regni opes intentus fuerat.
[
5]
rediere deinde causae,
quae de integro iram moverent in Romanos.
[
6]
Thessalorum et Perrhaeborum
querellae de urbibus suis ab eo possessis,
et legatorum
Eumenis regis de Thraciis oppidis per vim occupatis
traductaque in Macedoniam multitudine,
ita auditae
erant ut eas non neglegi satis appareret.
[
7]
maxime
moverat senatum,
quod iam Aeni et Maroneae
affectari possessionem audierant;
2 minus Thessalos curabant.
[
8]
Athamanes quoque venerant legati,
non
partis amissae,
non finium iacturam querentes,
sed
totam Athamaniam sub ius iudiciumque regis
venisse;
[
9]
et Maronitarum exsules venerant,
3 pulsi,
quia libertatis causam defendissent ab regio praesidio:
ii non Maroneam modo sed etiam Aenum in [p. 290]
potestate narrabant esse Philippi.
[
10]
venerant et a4 Philippo legati ad purganda ea,
qui nihil nisi permissu Romanorum imperatorum factum affirmabant:
[
11]
civitates Thessalorum et Perrhaeborum et Magnetum et cum Amynandro Athamanum gentem in eadem causa qua Aetolos fuisse;
[
12]
Antiocho rege pulso occupatum oppugnandis
Aetolicis urbibus consulem ad recipiendas eas civitates Philippum
misisse;
armis subactos parere.
[
13]
senatus,
ne quid absente
rege statueret,
legatos ad eas controversias disceptandas misit Q.
Caecilium Metellum M.
Baebium Tamphilum Ti.
Sempronium.
[
14]
quorum sub adventum5 ad Thessalica Tempe omnibus iis civitatibus,
quibus cum rege disceptatio erat,
concilium indictum est.