Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
51. ad Prusiam regem legatus T.
Quinctius
Flamininus venit,
quem suspectum Romanis et
receptus post fugam Antiochi Hannibal et bellum
adversus Eumenem motum faciebat.
[
2]
ibi seu quia
a Flaminino inter cetera obiectum Prusiae erat
[p. 380]
hominem omnium,
qui viverent,
infestissimum populo1 Romano apud eum esse,
qui patriae suae primum,
deinde fractis eius opibus Antiocho regi auctor belli
adversus populum Romanum fuisset;
[
3]
seu quia ipse
Prusias,
ut2 gratificaretur praesenti Flaminino Romanisque,
per se necandi aut tradendi eius in potestatem consilium cepit;
a primo colloquio
Flaminini milites extemplo ad domum Hannibalis
custodiendam missi sunt.
[
4]
semper talem exitum
vitae suae Hannibal prospexerat animo et Romanorum
inexpiabile3 odium in se cernens,
et fidei regum nihil sane confisus:
4 Prusiae vero levitatem etiam expertus erat;
Flaminini quoque adventum sibi velut fatalem horruerat.
[
5]
ad omnia undique infesta ut iter semper aliquod praeparatum fugae haberet,
septem exitus e domo fecerat,
et ex iis quosdam occultos,
ne custodia
saepirentur.
[
6]
sed grave imperium regum nihil inexploratum,
quod vestigari volunt,
efficit.
totius circuitum domus ita custodiis complexi sunt,
ut nemo
inde elabi posset.
[
7]
Hannibal,
postquam est nuntiatum5 milites regios in vestibulo esse,
postico,
quod devium maxime atque occultissimi exitus erat,
fugere conatus,
[
8?]
ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse venenum,
quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus,
poposcit.
[
9]
“
liberemus”
inquit6 “
diuturna cura populum Romanum,
quando [p. 382] mortem senis exspectare longum censent.
[
10]
nec7 magnam nec memorabilem ex inermi proditoque Flamininus victoriam feret.
mores quidem populi Romani quantum mutaverint,
vel hic dies argumento erit.
[
11]
horum patres Pyrrho regi,
hosti armato,
exercitum in Italia habenti ut a veneno caveret praedixerunt:
hi legatum consularem,
qui auctor esset Prusiae per scelus occidendi hospitis,
miserunt.”
[
12]
exsecratus deinde in caput regnumque Prusiae et
hospitales deos violatae ab eo fidei testes invocans,
poculum exhausit.
hic vitae exitus fuit Hannibalis.