previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

51. ad Prusiam regem legatus T. Quinctius Flamininus venit, quem suspectum Romanis et receptus post fugam Antiochi Hannibal et bellum adversus Eumenem motum faciebat. [2] ibi seu quia a Flaminino inter cetera obiectum Prusiae erat [p. 380] hominem omnium, qui viverent, infestissimum populo1 Romano apud eum esse, qui patriae suae primum, deinde fractis eius opibus Antiocho regi auctor belli adversus populum Romanum fuisset; [3] seu quia ipse Prusias, ut2 gratificaretur praesenti Flaminino Romanisque, per se necandi aut tradendi eius in potestatem consilium cepit; a primo colloquio Flaminini milites extemplo ad domum Hannibalis custodiendam missi sunt. [4] semper talem exitum vitae suae Hannibal prospexerat animo et Romanorum inexpiabile3 odium in se cernens, et fidei regum nihil sane confisus:4 Prusiae vero levitatem etiam expertus erat; Flaminini quoque adventum sibi velut fatalem horruerat. [5] ad omnia undique infesta ut iter semper aliquod praeparatum fugae haberet, septem exitus e domo fecerat, et ex iis quosdam occultos, ne custodia saepirentur. [6] sed grave imperium regum nihil inexploratum, quod vestigari volunt, efficit. totius circuitum domus ita custodiis complexi sunt, ut nemo inde elabi posset. [7] Hannibal, postquam est nuntiatum5 milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, [8?] ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse venenum, quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus, poposcit. [9] “liberemusinquit6diuturna cura populum Romanum, quando [p. 382] mortem senis exspectare longum censent. [10] nec7 magnam nec memorabilem ex inermi proditoque Flamininus victoriam feret. mores quidem populi Romani quantum mutaverint, vel hic dies argumento erit. [11] horum patres Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in Italia habenti ut a veneno caveret praedixerunt: hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiae per scelus occidendi hospitis, miserunt.” [12] exsecratus deinde in caput regnumque Prusiae et hospitales deos violatae ab eo fidei testes invocans, poculum exhausit. hic vitae exitus fuit Hannibalis.

1 A.U.C. 571

2 ut ed. frobeniana 1535: om. ς.

3 inexpiabile ed. parisina 1513: inexplicabile ς.

4 confisus ς: fretus M.

5 est nuntiatum ed. aldina: nuntiatum M: est enuntiatum ς.

6 inquit edd. vett.: om. ς.

7 A.U.C. 571

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (33 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.52
  • Cross-references to this page (11):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: