Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. in triumpho tulit Cn.
Manlius coronas aureas
ducentas duodecim,
1 argenti pondo ducenta viginti
milia,
auri2 pondo duo milia centum tria,
tetrachmum3 Atticum centum viginti septem milia,
cistophori ducenta quinquaginta,
Philippeorum4 aureorum nummorum sedecim milia trecentos viginti;
[
2]
et arma spoliaque multa Gallica carpentis travecta,
duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum.
militibus quadragenos binos denarios divisit,
duplex
centurioni,
triplex in equites,
et stipendium duplex
dedit;
5
[
3]
multi omnium ordinum donati militaribus donis currum secuti sunt.
carminaque a militibus ea in imperatorem dicta,
ut facile appareret in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici,
triumphum esse [p. 238]
militari magis favore quam populari celebrem.
[
4]
sed6 ad populi quoque gratiam conciliandam amici Manlii valuerunt;
[
5]
quibus adnitentibus senatus consultum factum est ut,
ex pecunia quae in triumpho translata esset,
stipendium collatum a populo in publicum quod eius solutum antea non esset solveretur.
vicenos quinos et semisses in milia aeris quaestores urbani
cum fide et cura solverunt.
[6]
per idem tempus tribuni militum duo ex duabus
Hispaniis cum litteris C. Atinii et L.7 Manlii qui eas provincias obtinebant venerunt.
[7]
ex iis litteris cognitum est Celtiberos Lusitanosque in armis esse et sociorum agros populari. de ea re consultationem integram senatus ad novos magistratus reiecit.
[8]
ludis Romanis eo anno, quos8 P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus faciebant, malus in circo instabilis in signum Pollentiae procidit atque id
deiecit.
[9]
ea religione moti patres et diem unum
adiciendum ludorum censuerunt et signa duo pro
uno reponenda et novum auratum faciendum.
[10]
et
plebeii ludi ab aedilibus C. Sempronio Blaeso et M.
Furio Lusco diem unum instaurati sunt.
[p. 240]