Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32.
consules dilectibus aliisque, quae Romae
agendae erant, peractis rebus in Ligures provinciam
exercitum duxerunt.
[2]
Sempronius a Pisis profectus in
Apuanos Ligures, vastando agros urendoque vicos et
castella eorum aperuit saltum usque ad Macram fluvium
et Lunae portum.
[3]
hostes montem, antiquam sedem
maiorum suorum, ceperunt; et inde superata locorum
iniquitate proelio deiecti sunt.
[4]
et Ap. Claudius felicitatem virtutemque collegae in Liguribus Ingaunis
aequavit secundis aliquot proeliis. sex praeterea oppida
eorum expugnavit; multa milia hominum in iis cepit;
belli auctores tres et quadraginta securi percussit.
iam comitiorum appetebat tempus.
[5]
prior tamen
Claudius quam Sempronius, cui sors comitia habendi
obtigerat, Romam venit, quia P.. Claudius frater eius
consulatum petebat.
[6]
competitores habebat patricios
L. Aemilium Q. Fabium Ser. Sulpicium Galbam, veteres
candidatos, et ab repulsis eo magis debitum, quia primo
negatus erat, honorem repetentes.
[7]
etiam quia plus
[p. 33]
quam unum ex patriciis creari non licebat, artior petitio
quattuor petentibus erat.
[8]
plebeii quoque gratiosi homines petebant, L. Porcius Q. Terentius Culleo Cn.
Baebius Tamphilus, et hi repulsis in spem impetrandi
tandem aliquando honoris dilati.
[9]
Claudius ex omnibus
unus novus candidatus erat. opinione hominum haud
dubie destinabantur Q. Fabius Labeo et L. Porcius
Licinus.
[10]
sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre
toto foro volitando,
[11]
clamitantibus adversariis et maiore parte senatus, meminisse eum debere se prius
consulem populi Romani quam fratrem P.. Claudii esse:
quin ille sedens pro tribunali aut arbitrum aut tacitum
spectatorem comitiorum se praeberet? — coerceri tamen
ab effuso studio nequit.
[12]
magnis contentionibus tribunorum quoque plebis, qui aut contra consulem aut
pro studio eius pugnabant, comitia aliquotiens turbata,
donec pervicit Appius, ut deiecto Fabio fratrem traheret.
[13]
creatus P. Claudius Pulcher praeter spem suam
et ceterorum. locum suum tenuit L. Porcius Licinus,
quia moderatis studiis, non vi Claudiana inter plebeios
certatum est.
[14]
praetorum inde comitia sunt habita:
C. Decimius Flavus P.. Sempronius Longus P.. Cornelius
Cethegus Q. Naevius Matho C. Sempronius Blaesus
A. Terentius Varro praetores facti.
[15]
haec eo anno, quo
Ap. Claudius M. Sempronius consules fuerunt, domi
militiaeque gesta.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.