Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25.
ibi cum Romani legati disceptatorum loco,
Thessali Perrhaebique et Athamanes haud dubii accusatores, Philippus ad audienda crimina tamquam reus
consedissent,
[2]
pro ingenio quisque eorum, qui principes
legationum erant, et gratia cum Philippo aut odio
acerbius leniusve egerunt.
[3]
in controversiam autem
veniebant Philippopolis Tricca Phaloria et Eurymenae
et cetera circa eas oppida,
[4]
utrum, Thessalorum iuris
cum essent, vi ademptae possessaeque ab Aetolis forent
— nam Philippum Aetolis ademisse eas constabat—,
an Aetolica antiquitus ea oppida fuissent:
[5]
ita enim
Acilium regi concessisse, si Aetolorum fuissent, et si
voluntate, non si vi atque armis coacti cum Aetolis
essent.
[6]
eiusdem formulae disceptatio de Perrhaeborum
Magnetumque oppidis fuit: omnium enim iura possidendo per occasiones Aetoli miscuerant.
[7]
ad haec, quae
disceptationis erant, querellae Thessalorum adiectae,
quod ea oppida, si iam redderentur sibi, spoliata ac
deserta redditurus esset:
[8]
nam praeter belli casibus
amissos quingentos principes iuventutis in Macedoniam
abduxisse, et opera eorum in servilibus abuti ministeriis; et quae reddiderit coactus Thessalis, inutilia ut
redderet curasse.
[9]
Thebas Phthias unum maritimum
emporium fuisse quondam Thessalis quaestuosum et
frugiferum: ibi navibus onerariis comparatis regem,
quae praeter Thebas Demetriadem cursum derigerent.
negotiationem maritimam omnem eo avertisse.
[10]
iam
ne a legatis quidem, qui iure gentium sancti sint.
violandis abstinere: insidias positas euntibus ad T. Quinctium.
[11]
itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos
coniectos, ut non in civitatibus suis, non in communibus gentis conciliis quisquam hiscere audeat. procul
enim abesse libertatis auctores Romanos: lateri adhaerere gravem dominum, prohibentem uti beneficiis
populi Romani. quid autem, si vox libera non sit.
liberum esse?
[12]
nunc se fiducia et praesidio legatorum
ingemiscere magis quam loqui. nisi provideant aliquid [p. 25] Romani, quo et Graecis Macedoniam accolentibus
metus et audacia Philippo minuatur, nequiquam et
illum victum et se liberatos esse.
[13]
ut equum tenacem,
non parentem frenis asperioribus castigandum esse.
haec acerbe postremi,
[14]
cum priores leniter permulsissent
iram eius petentes,
[15]
ut ignosceret pro libertate loquentibus, et ut deposita domini acerbitate adsuesceret
socium atque amicum sese praestare, et imitaretur
populum Romanum, qui caritate quam metu adiungere
sibi socios mallet.
[16]
Thessalis auditis Perrhaebi Gonnocondylum, quod Philippus Olympiadem appellaverat,
Perrhaebiae fuisse, et ut sibi restitueretur, agebant;
et de Malloea et Ericinio eadem postulatio erat.
[17]
Athamanes libertatem repetebant et castella Athenaeum et
Poetneum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.