Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15.
ad haec officia dimissis magistratibus consules
in rostra escenderunt, et contione advocata cum sollemne carmen precationis, quod praefari, priusquam
populum adloquantur, magistratus solent, peregisset
consul, ita coepit. "
[2]
nulli umquam contioni, Quirites,
tam non solum apta sed etiam necessaria haec sollemnis
deorum comprecatio fuit, quae vos admoneret hos esse
deos, quos colere venerari precarique maiores vestri
instituissent,
[3]
non illos, qui pravis et externis religionibus
captas mentes velut furialibus stimulis ad omne scelus
et ad omnem libidinem agerent.
[4]
equidem nec quid
taceam nec quatenus proloquar invenio. si aliquid
ignorabitis, ne locum neglegentiae dem, si omnia nudavero, ne nimium terroris offundam vobis, vereor.
quidquid dixero,
[5]
minus quam pro atrocitate et magnitudine rei dictum scitote esse: ut ad cavendum satis
sit, dabitur opera a nobis.
[6]
Bacchanalia tota iam pridem Italia et nunc per urbem etiam multis locis esse,
non fama solum accepisse vos sed crepitibus etiam
ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, certum habeo, ceterum quae ea res sit, ignorare:
[7]
alios
deorum aliquem cultum, alios concessum ludum et
lasciviam credere esse, et qualecumque sit, ad paucos
pertinere.
[8]
quod ad multitudinem eorum attinet, si
dixero multa milia hominum esse, ilico necesse est
exterreamini, nisi adiunxero qui qualesque sint.
[9]
primum igitur mulierum magna pars est, et is fons mali
huiusce fuit; deinde simillimi feminis mares, stuprati
et constupratores, fanatici, vigiliis, vino, strepitibus
[p. 15]
clamoribusque nocturnis attoniti.
[10]
nullas adhuc vires
coniuratio, ceterum incrementum ingens virium habet,
quod in dies plures fiunt.
[11]
maiores vestri ne vos quidem, nisi cum aut vexillo in arce posito comitiorum
causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad contionem vocasset, forte temere coire voluerunt; et ubicumque multitudo esset, ibi et legitimum rectorem
multitudinis censebant esse debere.
[12]
quales primum
nocturnos coetus, deinde promiscuos mulierum ac virorum esse creditis?
[13]
si quibus aetatibus initientur
mares sciatis, non misereat vos eorum solum, sed etiam
pudeat. hoc sacramento initiatos iuvenes milites faciendos censetis, Quirites? his ex obsceno sacrario
eductis arma committenda?
[14]
hi cooperti stupris suis
alienisque pro pudicitia coniugum ac liberorum vestrorum ferro decernent?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.