Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44.
in equitatu recognoscendo L.
Scipioni Asiatico ademptus equus.
in censibus quoque accipiendis
tristis et aspera in omnes ordines censure fuit.
[
2]
ornamenta et vestem muliebrem et vehicula,
quae pluris
quam quindecim milium aeris essent,
deciens tanto pltris
quam quanti essent in censum referre iuratores iussi;
item mancipia minora annis viginti,
[
3]
quae post proximum lustrum decem milibus aeris aut pluris eo venissent,
uti ea quoque deciens tanto pluris quam
quanti essent aestimarentur,
et his rebus omnibus terni
in milia aeris attribuerentur.
[
4]
aquam publicam omnem
in privatum aedificium aut agrum fluentem ademerunt;
et quae in loca publica inaedificata immolitave privati
habebant,
intra dies triginta demoliti sunt.
[
5]
opera
deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia,
lacus
sternendos lapide,
detergendasque,
qua opus esset,
cloacas,
in Aventino et in aliis partibus,
qua nondum
erant,
faciendas locaverunt.
[
6]
et separatim Flaccus molem ad Neptunias aquas,
ut iter populo esset,
et viam
per Formianum montem,
[
7]
Cato atria duo,
Maenium et
Titium,
in lautumiis,
et quattuor tabernas in publicum
emit basilicamque ibi fecit,
quae Porcia appellata est.
et vectigalia summis pretiis,
ultro tributa infimis locaverunt.
[
8]
quas locationes cum senatus precibus et lacrimis victus publicanorum induci et de integro locari
iussisset,
censores,
edicto summotis ab hasta qui ludificati [p. 46] priorem locationem erant,
omnia eadem paululum
imminutis pretiis locaverunt.
[
9]
nobilis censura fuit
simultatiumque plena,
quae M.
Porcium,
cui acerbitas
ea adsignabatur,
per omnem vitam exercuerunt.
eodem anno coloniae duae,
[10]
Potentia in Picenum
Pisaurum in Gallicum agrum, deductae sunt. sena
iugera in singulos data. diviserunt agrum coloniasque
deduxerunt iidem tresviri, Q. Fabius Labeo, et M. et
Q. Fulvii, Flaccus et Nobilior.
[11]
consules eius anni
nec domi nec militiae memorabile quicquam egerunt.