marinorum alii sunt plani, ut rhombi, soleae ac passeres, qui ab rhombis situ tantum corporum differunt - dexter hic resupinatis est illis, passeri laevus - , alii longi, ut murena, conger. ideo pinnarum quoque fiunt discrimina, quae pedum vice sunt datae piscibus, nullis supra quaternas, quibusdam binae, aliquis nullae. in fucino tantum lacu piscis est qui octonis pinnis natat. binae omnino longis et lubricis, ut anguillis et congris, aliis nullae, ut murenis, quibus nec branchiae. haec omnia flexuoso corporum inpulsu ita mari utuntur, ut serpentes terra, et in sicco quoque repunt; ideo etiam vivaciora talia. et e planis aliqua non habent pinnas, ut pastinacae - ipsa enim latitudine natant - et quae mollia appellantur, ut polypi, quoniam pedes illis pinnarum vicem praestant.