aethiopum terram universam cum mari rubro patere in longitudinem [30xxi]30 [lxx] p., in latitudinem cum superiore aegypto [30xii]30 [xcvi] agrippa existimavit. quidam longitudinem ita diviserunt: a meroe sirbitum xii dierum navigationem, ab ea xv ad dabellos, ab his ad oceanum aethiopicum vi dierum iter. in totum ab oceano ad meroen [dcxxv] p. esse inter auctores fere convenit, inde syenen quantum diximus. sita est aethiopia ab oriente hiberno ad occidentem hibernum. meridiano cardine silvae, hebeno maxime, virent. a media eius parte imminens mari mons excelsus aeternis ardet ignibus, theon ochema dictus graecis. a quo navigatione quadridui promunturium quod hesperu ceras vocatur, confine africae iuxta aethiopas hesperios. quidam et in eo tractu modicos colles amoena opacitate vestitos aegipanum satyrorumque produnt.