nunc principatus scaro datur, qui solus piscium dicitur ruminare herbisque vesci atque non aliis piscibus, carpathio maxime mari frequens. promunturium troadis lectum numquam sponte transit. inde advectos tiberio claudio principe optatus e libertis eius praefectus classis inter ostiensem et campaniae oram sparsos disseminavit, quinquennio fere cura adhibita, ut capti redderentur mari. postea frequentes inveniuntur italiae litore, non antea ibi capti, admovetque sibi gula sapores piscibus satis et novum incolam mari dedit, ne quis peregrinas aves romae parere miretur. proxima est mensa iecori dumtaxat mustelarum, quas, mirum dictu, inter alpis quoque lacus raetiae brigantinus aemulas marinis generat.