ipsa quae nunc dicetur herbarum claritas, medicinae tantum gignente eas tellure, in admirationem curae priscorum diligentiaeque animum agit. nihil ergo intemptatum inexpertumque illis fuit, nihil deinde occultatum quodque non prodesse posteris vellent. at nos elaborata iis abscondere ac supprimere cupimus et fraudare vitam etiam alienis bonis. ita certe recondunt qui pauca aliqua novere, invidentes aliis, et neminem docere in auctoritatem scientiae est. tantum ab excogitandis novis ac iuvanda vita mores absunt, summumque opus ingeniorum diu iam hoc fuit, ut intra unumquemque recte facta veterum perirent. at, hercules, singula quosdam inventa deorum numero addidere, omnium utique vitam clariorem fecere cognominibus herbarum, tam benigne gratiam memoria referente. non aeque haec cura eorum mira est in iis, quae satu blandiuntur aut cibo invitant: culmina quoque montium invia et solitudines abditas omnesque terrae fibras scrutati invenere, quid quaeque radix polleret, ad quos usus herbarum fila pertinerent, etiam quadripedum pabulo intacta ad salutis usus vertentes.