sanqualem avem atque inmusulum augures romani magnae quaestioni habent. inmusulum aliqui vulturis pullum arbitrantur esse et sanqualem ossifragum. masurius sanqualem ossifragam esse dicit, inmusulum autem pullum aquilae prius quam albicet cauda. quidam post mucium augurem visos non esse romae confirmavere; ego, quod veri similius, in desidia rerum omnium arbitror non agnitos.