inrumpit autem artis faucibus et in longitudinem spatiosis atque, ubi coepit in latitudinem pandi, lunatis obliquatur cornibus, velut ad maeotium lacum ab ore descendens, sicilis, ut auctor est M. Varro, similitudine. primus sinus appellatur scythicus; utrimque enim accolunt scythae angustias et inter se commeant, hinc nomades et sauromatae multis nominibus, illinc abzoae non paucioribus. ab introitu dextra mucronem ipsum faucium tenent vdini, scytharum populus, dein per oram albani, ut ferunt, ab iasone orti, unde quod mare ibi est albanum nominatur. haec gens superfusa montibus caucasis ad cyrum amnem, armeniae confinium atque hiberiae, descendit, ut dictum est. supra maritima eius vdinorumque gentem sarmatae, vti, aorsi, aroteres praetenduntur, quorum a tergo indicatae iam amazones sauromatides. flumina per albaniam decurrunt in mare casus et albanus, dein cambyses, in caucasis ortus montibus, mox cyrus, in coraxicis, uti diximus. oram omnem a caso praealtis rupibus accessum negare per [ccccxxv] p. auctor est agrippa. a cyro caspium mare vocari incipit; accolunt caspi.