mutat colores et scytharum tarandrus nec aliud ex iis quae pilo vestiuntur, nisi in indis lycaon, cui iubata traditur cervix. nam thoes - luporum id genus est procerius longitudine, brevitate crurum dissimile, velox saltu, venatu vivens, innocuum homini - habitum, non colorem, mutant, per hiemes hirti, aestate nudi. tarandro magnitudo quae bovi est, caput maius cervino nec absimile, cornua ramosa, ungulae bifidae, villus magnitudine ursorum, sed, cum libuit sui coloris esse, asini similis. tergori tanta duritia, ut thoraces ex eo faciant. colorem omnium arborum, fruticum, florum locorumque reddit metuens in quibus latet, ideoque raro capitur. mirum esset habitum corpori tam multiplicem dari, mirabilius est et villo.