poscere videtur locus ipse sideralis scientiae sententiam. epigenes cxii annos inpleri negavit posse, berosus excedi cxvi. durat et ea ratio, quam petosiris ac necepsos tradidere (tetartemorion appellant a trium signorum portione), qua posse in italiae tractu cxxiiii annos vitae contingere apparet. negavere illi quemquam lxxxx partium exortivam mensuram (quod anaphoras vocant) transgredi, et has ipsas incidi occursu maleficorum siderum aut etiam radiis eorum solisque. aesculapi rursus secta, quae stata vitae spatia a stellis accipi dicit, quantum plurimum tribuat, incertum est. rara autem esse dicunt longiora quidem tempora, quoniam momentis horarum insignibus lunae dierum, ut vii atque xv, quae nocte ac die observantur, ingens turba nascatur scansili annorum lege occidua, quam climacteras appellant, non fere ita genitis liiii annum excedentibus.