maturescentium autem uvae vehementiores nigrae - ideo vinum ex his minus iucundum - , suaviores albae, quoniam e tralucido facilius accipitur ae+r. recentes stomachum et spiritus inflatione alvum turbant. itaque in febri damnantur, utique largiores; gravedinem enim capiti morbumque lethargum faciunt. innocentiores quae decerptae diu pependere, qua ventilatione etiam utiles fiunt stomacho aegrisque, nam et refrigerant leviter et fastidium auferunt.