praecipue india aethiopumque tractus miraculis scatent. maxima in india gignuntur animalia. indicio sunt canes grandiores ceteris. arbores quidem tantae proceritatis traduntur, ut sagittis superiaci nequeant - et facit ubertas soli, temperies caeli, aquarum abundantia, si libeat credere, ut sub una fico turmae condantur equitum - , harundines vero tantae proceritatis, ut singula internodia alveo navigabili ternos interdum homines ferant. multos ibi quina cubita constat longitudine excedere, non expuere, non capitis aut dentium aut oculorum ullo dolore adfici, raro aliarum corporis partium: tam moderato solis vapore durari. philosophos eorum, quos gymnosophistas vocant, ab exortu ad occasum perstare contuentes solem inmobilibus oculis, ferventibus harenis toto die alternis pedibus insistere. in monte, cui nomen est nulo, homines esse aversis plantis octonos digitos in singulis habentes auctor est megasthenes; in multis autem montibus genus hominum capitibus caninis ferarum pellibus velari, pro voce latratum edere, unguibus armatum venatu et aucupio vesci; horum supra centum viginti milia fuisse prodente se ctesias scribit, et in quadam gente indiae feminas semel in vita parere genitosque confestim canescere. idem hominum genus, qui monocoli vocarentur, singulis cruribus, mirae pernicitatis ad saltum; eosdem sciapodas vocari, quod in maiore aestu humi iacentes resupini umbra se pedum protegant. non longe eos a trogodytis abesse, rursusque ab his occidentem versus quosdam sine cervice oculos in umeris habentes. sunt et satyri subsolanis indorum montibus (catarcludorum dicitur regio), pernicissimum animal, iam quadripedes, iam recte currentes humana effigie; propter velocitatem nisi senes aut aegri non capiuntur. choromandarum gentem vocat tauron silvestrem, sine voce, stridoris horrendi, hirtis corporibus, oculis glaucis, dentibus caninis. eudoxus in meridianis indiae viris plantas esse cubitales, feminis adeo parvas, ut struthopodes appellentur. megasthenes gentem inter nomadas indos narium loco foramina tantum habentem, anguium modo loripedem, vocari sciratas. ad extremos fines indiae ab oriente circa fontem gangis astomorum gentem sine ore, corpore toto hirtam vestiri frondium lanugine, halitu tantum viventem et odore, quem naribus trahant. nullum illis cibum nullumque potum, radicum tantum florumque varios odores et silvestrium malorum, quae secum portant longiore itinere, ne desit olfactus; graviore paulo odore haut difficulter exanimari. super hos extrema in parte montium trispithami pygmaeique narrantur, ternas spithamas longitudine, hoc est ternos dodrantes, non excedentes, salubri caelo semperque vernante montibus ab aquilone oppositis, quos a gruibus infestari homerus quoque prodidit. fama est insidentes arietum caprarumque dorsis armatos sagittis veris tempore universo agmine ad mare descendere et ova pullosque earum alitum consumere; ternis expeditionem eam mensibus confici; aliter futuris gregibus non resisti. casas eorum luto pinnisque et ovorum putaminibus construi. aristoteles in cavernis vivere pygmaeos tradit, cetera de iis ut reliqui. cyrnos indorum genus isigonus annis centenis quadragenis vivere, item aethiopas macrobios et seras existimat et qui athon montem incolant, hos quidem, quia viperinis carnibus alantur; itaque nec capiti nec vestibus eorum noxia corpori inesse animalia. onesicritus, quibus locis indiae umbrae non sint, corpora hominum cubitorum quinum et binorum palmorum existere, et vivere annos cxxx nec senescere, sed ut medio aevo mori. crates pergamenus indos, qui centenos annos excedant, gymnetas appellat, non pauci macrobios. ctesias gentem ex his, quae appelletur pandae, in convallibus sitam annos ducenos vivere, in iuventa candido capillo, qui in senectute nigrescat, contra alios quadragenos non excedere annos, iunctos macrobiis, quorum feminae semel pariant. idque et agatharchides tradit, praeterea locustis eos ali et esse pernices. mandorum nomen iis dedit clitarchus, et megasthenes trecentos quoque eorum vicos adnumerat. feminas septimo aetatis anno parere, senectam quadragesimo accidere. artemidorus in taprobane insula longissimam vitam sine ullo corporis languore traduci. duris indorum quosdam cum feris coire mixtosque et semiferos esse partus. in calingis eiusdem indiae gente quinquennes concipere feminas, octavum vitae annum non excedere. et alibi cauda villosa homines nasci pernicitatis eximiae, alios auribus totos contegi.